

Liber Leviticus*
Caput 27: Versus 9
Animal.Quia differentias oblationum quae ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit: jam eorum quae nobis tanquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit.Sanctum erit.Secundum legem immaculatum et mundum: veluti si filium, discipulum, servum, vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus.